라틴어 문장 검색

aurea caesaries ollis atque aurea vestis, virgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:11)
porro, ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 211:2)
summa crepant auro, Tyrioque attollitur ostro molle supercilium, teretes hoc undique gemmae inradiant, medio Linus intertextus acantho letiferique canes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권19)
haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 388:1)
multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 29:2)
cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 316:1)
munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 237:1)
duobus fratribus regulis haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum vestimenta, liberis servisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 57:2)
ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvum auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 314:1)
auro dedit intertextam legitur et 'intertexto'. et figurate dictum est, intertextum aurum habentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1671)

SEARCH

MENU NAVIGATION